Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.12 Cic. Fam. 14.13 (English) >>Cic. Fam. 14.14

14.13 Scr. Brundisi vi Id. Quint. a. 707 (47). TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE. quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio multitudinis ignoro. si metuendus iratus est, quiesces ; tamen ab illo fortasse nascetur. totum iudicabis quale sit et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. vale. vi Id. Quintilis.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.12 Cic. Fam. 14.13 (English) >>Cic. Fam. 14.14

Powered by PhiloLogic